previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,
ut positis reddas iura sub axe locis,
aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo,
nec me testis eris falsa solere queri.
5 accedet voci per te non irrita nostrae,
Alpinis iuvenis regibus orte, fides,
ipse vides certe glacie concrescere Pontum,
ipse vides rigido stantia vina gelu;
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx
10per medias Histri plaustra bubulcus aquas,
aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,
et telum causas mortis habere duas.
atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
non etiam proprio cognita Marte tibi! [p. 446]
15 tenditur 1 ad primum per densa pericula pilum,
contigit ex merito qui tibi nuper honor,
sit licet hic titulus plenus 2 tibi fructibus, ingens
ipsa tamen virtus ordine maior erit.
non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
20puniceam Getico sanguine fecit aquam.
non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
sensit in ingenio nil opis esse loci.
nam, dubium positu melius defensa manune,
urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
25Sithonio regi ferus interceperat illam
hostis et ereptas victor habebat opes,
donec fluminea devecta Vitellius unda
intulit exposito milite signa Getis,
at tibi, progenies alti fortissima Donni,
30venit in adversos impetus ire viros.
nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,
fortia ne possint facta latere caves,
ingentique .gradu contra ferrumque locumque
saxaque brumali grandine plura subis.
35 nec te missa super iaculorum turba moratur,
nec quae vipereo tela cruore madent.
spicula cum pictis haerent in casside pinnis,
parsque fere scuti vulnere nulla vacat,
nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:
40sed minor est acri laudis amore dolor.
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax
dicitur Hectoreas sustinuisse faces,
ut propius ventum est admotaque dextera dextrae,
resque fero potuit comminus ense geri, [p. 448]
45dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic,
quotque neci dederis quosque quibusque modis.
ense tuo factos calcabas victor acervos,
inpositoque Getes sub pede multus erat.
pugnat ad exemplum primi minor ordine pili,
50multaque fert miles vulnera, multa facit,
sed tantum virtus alios tua praeterit omnes,
ante citos quantum Pegasus ibit 3 equos,
vincitur Aegisos, testataque tempus in omne
sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.

1 tenditis corr. Owen

2 plenis

3 ibat

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: