previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,
ut sua verba legas. Maxime, Naso rogat,
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
nescius exilii ne videare mei.
5 cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,
ut capiant vitium,1 ni moveantur, aquae,
et mihi siquis erat ducendi carminis usus,
deficit estque minor factus inerte situ.
haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis,
10scribimus invita vixque coacta manu.
non libet in talis animum contendere curas,
nec venit ad duros Musa vocata Getas.
ut tamen ipse vides, luctor deducere versum:
sed non fit fato mollior ille meo.
15 cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno
me quoque, qui feci, iudice digna lini.
nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
mensque pati durum sustinet aegra nihil,
scilicet incipiam lima mordacius uti,
20et sub iudicium singula verba vocem? [p. 292]
torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
confluat, et frondes Alpibus addat Atho 2?
parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
subducunt oneri colla perusta boves.
25 at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,
et sata cum multo faenore reddit ager?
tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
profuitatque utinam non nocuisset!—opus.
cur igitur scribam, miraris? miror et ipse,
30et tecum quaero saepe quid inde petam,
an populus vere sanos negat esse poetas,
sumque fides huius maxima vocis ego,
qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
damnosa persto condere semen humo?
35 scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,
tempus et adsueta ponere in arte iuvat,
saucius eiurat pugnam gladiator, et idem
inmemor antiqui vulneris arma capit,
nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis,
40et ducit remos qua modo navit aqua.
sic ego constanter studium non utile servo,
et repeto, nollem quas coluisse, deas.
quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam
otia : mors nobis tempus habetur iners.
45 nec iuvat in lucem nimio marcescere vino,
nec tenet incertas alea blanda manus,
cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
quo ponam vigilans tempora longa modo?
moris an oblitus patrii contendere discam
50Sarmaticos arcus, et trahar arte loci? [p. 294]
hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,
mensque magis gracili corpore nostra valet,
cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
artibus his, quae nil utilitatis habent.
55 consequor ex illis casus oblivia nostri;
hanc messem satis est si mea reddit humus,
gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur
carmina, Pieriis invigilate choris,
quod venit ex facili, satis est componere nobis,
60et nimis intenti causa laboris abest,
cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
an verear ne non approbet illa Getes?
forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
ingenio nullum maius habere meo.
65 hoc, ubi vivendum est, satis est, si consequor arvo,
inter inhumanos esse poeta Getas.
quo mihi diversum fama contendere in orbem?
quem fortuna dedit. Roma sit ille locus.
hoc mea contenta est infelix Musa theatro:
70 sic merui, magni sic voluere dei.
nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis,
quo Boreas pinna deficiente venit, dividimur caelo,
quaeque est procul urbe Quirini,
aspicit hirsutos comminus Ursa Getas.
75 per tantum terrae, tot aquas vix credere possum
indicium studii transiluisse mei.
finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
auctorem certe res iuvat ista nihil,
quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae, 3
80aut ubi Taprobanen Indica tinguit aqua? [p. 296]
altius ire libet? si te distantia longe
Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc,
famaque cum domino fugit ab urbe suo.
85vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est,
nunc quoque de nostra morte tacere reor.

1 capeant vitio

2 athos

3 calidae ... syene etc. corr. Riese

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (25 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: