Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Non. 24M
“Censoris iudicium
nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut
omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine,
animadversio illa ignominia dicta est.
”
Non. 423M
“Horum †in severitatem
dicitur inhorruisse primum civitas.
”
Non. 499M
“Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari
solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus.
”
Non. 5M
“Ita magnam habet
vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres.
”
Non. 306M
“Atque etiam si
qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant.
”
Non. 23M
“Itaque a petendo
petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas
nominata est.
”
7.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.