3.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus,
inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam
omnibus notum exordium quam huius urbis condendae
principium profectum a Romulo? qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a
maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus
ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse
divino)—is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre
dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni
timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco
cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu
laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est
haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque
parerent. Quorum copiis cum se ducem praebuisset,
ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.