... 18.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus
regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque
de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit
curiatim. Cuius excellens in re militari gloria [p. 316] magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit
de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo
bella indicerentur, quod per se iustissime inventum
sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod
denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse
atque inpium iudicaretur. Et ut advertatis animum,
quam sapienter iam reges hoc nostri viderint, tribuenda quaedam esse populo (multa enim nobis de
eo genere dicenda sunt), ne insignibus quidem regiis
Tullus nisi iussu populi est ausus uti. Nam ut sibi
duodecim lictores cum fascibus anteire liceret ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.