Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
Tum Philus: Non mihi videtur, inquit, quod hi
venerunt, alius nobis sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid horum
auribus. Hic Laelius: Quid tandem agebatis, aut cui
sermoni nos intervenimus? PH. Quaesierat ex me Scipio, quidnam sentirem de hoc, quod duo soles visos esse constaret. L. Ain vero? Phile, iam explorata nobis sunt ea, quae ad domos nostras quaeque
ad rem publicam pertineant? siquidem, quid agatur
in caelo, quaerimus. Et ille: An tu ad domos nostras
non censes pertinere scire, quid agatur et quid fiat
domi? quae non ea est, quam parietes nostri cingunt,
sed mundus hic totus, quod domicilium quamque [p. 281] patriam di nobis communem secum dederunt,
cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et
magna ignoranda sint. Ac me quidem, ut hercule
etiam te ipsum, Laeli, omnisque avidos sapientiae
cognitio ipsa rerum consideratioque delectat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.