Jump to content

Dogma

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.

Dogma (dogmatis, n.) (Graece δόγμα 'decretum, placitum'[1]) est doctrina aut persuasio quae in religione vel ideologia indubitata tenetur et, scientia rationali defecta, fide credita.

Exemplum in religione Catholica

Sanctus Thomas Aquinas in hymno Pange Lingua de sacramento Eucharistiae ita scribit: "praestet fides supplementum sensuum defectui." Id est, praesentia Christi in Eucharistia non potest probari, sed fide creditur, quia Ecclesiae Catholicae dogma est. Aliud dogma Catholicum est Virginem Mariam corporaliter in caelum assumptam esse.

Notae

  1. Sen. Ep. 95.10 decreta, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet adpellare vel scita vel placita.

Nexus interni

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!