Oedipus Antigona
Caeci parentis regimen et fessi unicum
lateris levamen, gnata, quam tanti est mihi
genuisse vel sic, desere infaustum patrem,
in recta quid deflectis errantem gradum?
5permitte labi; melius inveniam viam,
quam quaero solus, quae me ab hac vita extrahat
et hoc nefandi capitis aspectu levet
caelum atque terras, quantulum hac egi manu?
non video noxae conscium nostrae diem,
10sed videor, hinc iam solve inhaerentem manum
et patere caecum qua volet ferri pedem,
ibo, ibo qua praerupta protendit iuga
meus Cithaeron, qua peragrato celer
per saxa monte iacuit Actaeon suis
15nova praeda canibus, qua per obscurum nemus
silvamque opacae vallis instinctas deo
egit sorores mater et gaudens malo
vibrante fixum praetulit thyrso caput;
vel qua cucurrit, corpus inrisum trahens,
20Zethi iuvencus, qua per horrentes rubos
tauri ferocis sanguis ostentat fugas;
vel qua alta maria vertice inmenso premit
[p. 94]
Inoa rupes, qua scelus fugiens novum
novumque faciens mater insiluit freto
25mersura natum seque— felices quibus
fortuna melior tam bonas matres dedit.
est alius istis noster in silvis locus,
qui me reposcit, hunc petam cursu incito;
non haesitabit gressus, huc omni duce
30spoliatus ibo. quid moror sedes meas?
mortem, Cithaeron, redde et hospitium mihi
illud meum restitue, ut expirem senex
ubi debui infans, recipe supplicium vetus.
semper cruente saeve crudelis ferox,
35cum occidis et cum parcis, olim iam tuum
est hoc cadaver: perage mandatum patris,
iam et matris, animus gestit antiqua exsequi
supplicia, quid me, nata, pestifero tenes
amore vinctum? quid tenes? genitor vocat.
40sequor, sequor, iam parce, sanguineum gerens
insigne regni Laius rapti furit;
en ecce, inanes manibus infestis petit
foditque vultus, nata, genitorem vides?
ego video, tandem spiritum inimicum expue,
45desertor anime, fortis in partem tui.
omitte poenae languidas longae moras
mortemque totam admitte; quid segnis traho
quod vivo? nullum facere iam possum scelus?
possum miser, praedico— discedo a patre,
50discedo, virgo. timeo post matrem omnia.
Ant.
Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum
corpore resolvet, nemo me comitem tibi
eripiet umquam. Labdaci claram domum,
[p. 95]
opulenta ferro regna germani petant—
55pars summa magno patris e regno mea est,
pater ipse. non hunc auferet frater mihi
Thebana rapto sceptra qui regno tenet,
non hunc catervas alter Argolicas agens;
non si revulso Iuppiter mundo tonet
60mediumque nostros fulmen in nexus cadat,
manum hanc remittam. prohibeas, genitor, licet:
regam abnuentem, dirigam inviti gradum.
iu plana tendis? vado; praerupta appetis?
non obsto, sed praecedo; quo vis utere
65duce me, duobus omnis eligitur via:
perire sine me non potes, mecum potes.
hic alta rupes arduo surgit iugo
spectatque longe spatia subiecti maris:
vis hanc petamus? nudus hic pendet silex,
70hic scissa tellus faucibus ruptis hiat:
vis hanc petamus? hic rapax torrens cadit
partesque lapsi montis exesas rotat:
in hunc ruamus? dum prior, quo vis eo.
non deprecor, non hortor, extingui cupis
75votumque, genitor, maximum mors est tibi?
si moreris, antecedo: si vivis, sequor.
sed flecte mentem pectus antiquum ad voca
victasque magno robore aerumnas doma;
resiste: tantus in malis vinci mori est.