... Sapori regi regum vel soli 1: ‘Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi [2] de victoria, quam praefers. sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide ne, quod senem imperatorem cepisti et id quidem fraude, male tibi [3] cedat et posteris tuis. cogita quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe 1 victi sunt. [4] audivimus certe quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint ; certe Romanis serviunt, quid Afri? eos non vicerunt? certe serviunt [5] Romanis, de longioribus exemplis et fortasse 2 3 inferioribus 4 nihil dico. Mithradates Ponticus totam Asiam tenuit; certe victus est, certe Asia Romanorum [6] est. si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde, ego gratulor felicitati tuae, ; si tamen illa uti tu scias.’