This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
antiquo censu, gnatis divisse duobus
170fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque
ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
extimui, ne vos ageret vesania discors,
175tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
quare per Divos oratus uterque Penatis
tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
quod satis esse putat pater et natura coercet.
praeterea ne vos titillet gloria, iure
180iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.'
in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
185scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
astuta ingenuum volpes imitata leonem?
nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
'rex sum.' nil ultra quaero plebeius. 'et aequam
rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
190dicere quod sentit permitto.' maxime regum,
Di tibi dent capta classem redducere Troia.
ergo consulere et mox respondere licebit?
'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus,
putescit, totiens servatis clarus achivis,
195gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
'mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
et Menelaum una mecum se occidere clamans.'
tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
200ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,
rectum animi servas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax
fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim
uxore et gnato; mala multa precatus atridis
non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.
205'verum ego, ut haerentis adverso litore navis
eriperem, prudens placavi sanguine Divos.'
nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.'
qui species alias veris scelerisque tumultu
permixtas capiet, commotus habebitur atque
210stultitiane erret nihilum distabit an ira.
Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:
cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,
stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?
siquis lectica nitidam gestare amet agnam,
215huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,
Pusam aut Pusillam appellet fortique marito
destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius
praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
quid, siquis gnatam pro muta devovet agna,
220integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava
stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus,
et furiosus erit; quem cepit vitrea fama,
hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.