1. si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me
fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis
cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae
potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum1
putetis. quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni,
quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile
genus orationis, quo quisquam possit2 vestra in nos
universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere
numerando3? qui mihi fratrem optatissimum, me
fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui
dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem
publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius4, qui
denique nosmet ipsos nobis reddidistis.
[2]
quod si parentes
carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium,
libertas, civitas tradita est, si deos immortalis,
quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti
sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo
consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium
terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a
quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum
quiddam et infinitum est quod vobis debeamus5,
qui vestro singulari studio atque consensu parentum beneficia,
deorum immortalium munera, populi Romani honores,
vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis,
ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia
parentibus, omnia dis immortalibus debeamus,
haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per
vos reciperarimus.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.