previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter rata non haberent, quam si eadem isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.' [2]

Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit; et plane ita fecit. nam neque negauit quicquam petentibus et ut quae uellent peterent ultro adhortatus est. quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate. ne quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit. [3]

Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non temere alias. in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et parentis affectum unicum praestitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando quatenus suppeteret facultas. [4] curatores restituendae Campaniae e consularium numero sorte duxit; bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit. urbis incendio nihil publice nisi perisse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis destinauit praeposuitque compluris ex equestri ordine, quo quaeque maturius peragerentur. medendae ualitudini leniendisque morbis nullam diuinam humanamque opem non adhibuit inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere. [5]

Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri. hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi. utque etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Alexander Thomson, 1889)
hide References (31 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: