castra uero ingressus nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. quare uixdum mense transacto, neque diei neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iulii gladium tenens detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam. [2] nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus: 'bono,' inquit, 'animo estote! nobis adluxit,' nullo sermone alio apud milites usus. consentiente deinde etiam superioris prouinciae exercitu, qui prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab uniuersis cupide recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusauit.