maiore adeo et fauore et auctoritate adeptus est quam gessit imperium, quanquam multa documenta egregii principis daret; sed nequaquam tam grata erant, quam inuisa quae secus fierent. [2]
Regebatur trium arbitrio, quos una et intra Palatium habitantis nec umquam non adhaerentis paedagogos uulgo uocabant. ii erant T. Vinius legatus eius in Hispania, cupiditatis immensae; Cornelius Laco ex assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque intolerabilis; libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus. his diuerso uitiorum genere grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut uix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conueniret principi electo atque illud aetatis. [3]
Quosdam claros ex utroque ordine uiros suspicione minima inauditos condemnauit. ciuitates R. raro dedit, iura trium liberorum uix uni atque alteri ac ne is quidem nisi ad certum praefinitumque tempus. iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo negauit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne hieme initioque anni ad iudicandum euocarentur, eripuit.