Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit. contractis ad Bononiam triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum praesagiente. ... Philippos Thessalus quidam de futura uictoria nuntiauit auctore Diuo Caesare, cuius sibi species itinere auio occurrisset. [2]
Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta in ipsos recasura qui exta haberent; neque aliter euenit. pridie quam Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exiliuit et ad pedes iacuit. apud Actium descendenti in aciem asellus cum asinario occurrit: homini Eutychus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque simulacrum aeneum uictor posuit in templo, in quod castrorum suorum locum uertit.