Funere indicto rogus extructus est in Martio campo iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata; intraque lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad caput tropaeum cum ueste, in qua fuerat occisus. praeferentibus munera, quia suffecturus dies non uidebatur, praeceptum, ut omisso ordine, quibus quisque uellet itineribus urbis, portaret in Campum. [2] inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et inuidiam caedis eius accommodata, ex Pacuui Armorum iudicio:
men seruasse, ut essent qui me perderent?
et ex Electra Acili ad similem sententiam. laudationis
loco consul Antonius per praeconem pronuntiauit senatus consultum, quo omnia simul ei diuina atque
humana decreuerat, item ius iurandum, quo se cuncti
pro salute unius astrinxerant; quibus perpauca a se
uerba addidit.
[3]
lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt. quem cum pars in
Capitolini Iouis cella cremare pars in curia Pompei
destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac
bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt
confestimque circumstantium turba uirgulta arida et
cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum
aderat, congessit.
[4]
deinde tibicines et scaenici artifices
uestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam
iniecere flammae et ueteranorum militum legionarii
arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronae
etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas.
[5]
In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum
frequentarunt.