previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura V


Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
ut bona summa putes aliena vivere quadra;
si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,
5quamvis iurato metuam tibi credere testi.
ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum
defecisse puta, quod inani sufficit alvo:
nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
dimidia brevior? tantine iniuria cenae,
10tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
et tremere et sordes farris mordere canini?
Primo fige loco, quod tu discumbere iussus
mercedem solidam veterum capis officiorum,
fructus amicitiae magnae cibus; inputat hunc rex,
15et quamvis rarum tamen inputat. ergo duos post
si libuit menses neglectum adhibere clientem,
tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
una simus,’ ait. votorum summa! quid ultra
quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
20debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
sideribus dubiis aut illo tempore quo se
frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
Qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit
25lana pati: de conviva Corybanta videbis.
iurgia proludunt, sed mox et pocula torques
saucius et rubra deterges vulnera mappa,
inter vos quotiens libertorumque cohortem
pugna Saguntina fervet commissa lagona.
30ipse capillato diffusum consule potat,
calcatamque tenet bellis socialibus uvam,
cardiaco numquam cyathum missurus amico;
cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cuius patriam titulumque senectus
35delevit multa veteris fuligine testae,
quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassi natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas et inaequales berullo
Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,
40vel si quando datur, custos adfixus ibidem,
qui numeret gemmas, ungues observet acutos.
da veniam, praeclara illi1 laudatur iaspis;
nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
a digitis, quas in vaginae fronte solebat
45ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
tu Beneventani sutoris nomen habentem
siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
50frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
non eadem vobis poni modo vina querebar:
vos aliam potatis aquam, tibi pocula cursor
Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
et cui per mediam nolis occurrere noctem,
55clivosae veheris dum per monumenta Latinae:
flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
60respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
quippe indignatur veteri parere clienti,
65quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
maxima quaeque domus servis est plena superbis.
ecce alius quanto porrexit murmure panem
vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
70sed tener et niveus mollique siligine fictus
servatur domino, dextram cohibere memento,
salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
vis tu consuetis, audax conviva, canistris
75impleri panisque tui novisse colorem?’
scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
Aspice quam longo distinguat2 pectore lancem
quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
asparagis qua despiciat convivia cauda,
dum venit excelsi manibus sublata ministri.
set tibi dimidio constrictus cammarus ovo
85ponitur exigua feralis cena patella.
ipse Venafrano piscem perfundit: at hic qui
pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
lanternam; illud enim vestris datur alveolis quod
canna Micipsarum prora subvexit acuta,
90propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
quod tutos etiam facit a serpentibus atris. 3
Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
95retibus adsiduis penitus scrutante macello
proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem,
instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
Virroni muraena datur, quae maxima venit
100gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
vos anguilla manet longae cognata colubrae,
aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
105vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.
nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
110largiri; namque et titulis et fascibus olim
maior habebatur donandi gloria, solum
poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto,
esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.’
Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
115altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
spumat4 aper. post hunc tradentur tubera, si ver
tunc erit et facient optata tonitrua cenas
maiores. ‘tibi habe frumentum,’ Alledius inquit,
o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.’
120Structorem interea, nequa indignatio desit,
saltantem spectes et chironomunta volanti
cultello, donec peragat dictata magistri
omnia; nec minimo sane discrimine refert,
quo gestu lepores et quo gallina secetur.
125duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
et ponere foris, si quid temptaveris umquam
hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
130perditus, ut dicat regibibe’? plurima sunt quae
non audent homines perfusa dicere laena.
quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
et melior fatis donaret homuncio, quantus,
ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
135da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis
ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,
vos estis fratres, dominus tamen et domini rex
si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula
luserit Aeneas nec filia dulcior illo;
140iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
adferri minimasque nuces assemque rogatum,
145ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
boletus domino, set quales Claudius edit
ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
150poma dari, quorum solo pascaris odore,
qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
credere quae possis subrepta sororibus Afris:
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli
155discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
Forsitan inpensae Virronem parcere credas,
hoc agit ut doleas; nam quae comoedia, mimus
quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
160cogaris pressoque diu stridere molari.
tu tibi liber homo et regis conviva videris:
captum te nidore suae putat ille culinae;
nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum
bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
165vel nodus tantum et signum de paupere loro?
spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam
semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato
intactoque omnes et stricto pane tacetis.
170ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre
si potes, et debes, pulsandum vertice raso
praebebis quandoque caput, nec dura timebis
flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

1 illic Ψ.

2 distinguat P Vind.: distendat Ψ.

3 This line and 6.126 are the only two lines omitted by P (excepting, of course, vi. O 1-34).

4 spumat PSA: fumat Ψ.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: