[7] Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus: “aurum Tolosanum.” Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia 1 Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit misero cruciabilique exitu periit.