ode lyrica ad Septimium Severum
Parvi beatus ruris honoribus,
qua prisca Teucros Alba colit lares,
fortem atque facundum Severum
non solitis fidibus saluto. 1 2 3 [p. 238]
5iam trux ad Arctos Parrhasias hiems
concessit altis obruta solibus,
iam pontus ac tellus renident
in Zephyros Aquilone fracto.4
nunc cuncta veris 5 frondibus annuis
10crinitur arbos, nunc volucrum novi
questus inexpertumque carmen,
quod tacita statuere 6 bruma.
nos parca tellus pervigil et focus
culmenque multo lumine sordidum
15solantur exemptusque testa
qua modo ferbuerat Lyaeus.
non mille balant lanigeri greges,
nec vacca dulci mugit adultero,
unique siquando canenti
20mutus ager domino reclamat.
sed terra primis post patriam mihi
dilecta curis: hic mea carmina
regina bellorum virago
Caesareo peramavit 7 auro,
25cum tu sodalis dulce periculum
conisus omni pectore tolleres,
ut Castor ad cunctos tremebat
Bebryciae strepitus harenae. 8 9 10 11 [p. 240]
tene in remotis Syrtibus avia
30Leptis creavit? iam feret Indicas
messes odoratisque rara
cinnama praeripiet Sabaeis.
quis non in omni vertice Romuli
reptasse dulcem Septimium putet?
35quis fonte Iuturnae relictis
uberibus neget esse pastum?
nec mira virtus: protinus Ausonum
portus vadosae nescius Africae
intras adoptatusque Tuscis
40gurgitibus puer innatasti.
hinc parvus inter pignora curiae
contentus artae lumine purpurae
crescis, sed immensos labores
indole patricia secutus.
45non sermo Poenus, non habitus tibi,
externa non mens: Italus, Italus,
sunt Urbe Romanisque turmis,
qui Libyam deceant alumni.
est et frementi vox hilaris foro,
50venale sed non eloquium tibi;
ensisque vagina quiescit,
stringere ni iubeant amici.
sed rura cordi saepius et quies,
nunc in paternis sedibus et solo
55Veiente, nunc frondosa supra
Herniea. nunc Curibus vetustis. [p. 242]
hic plura pones vocibus et modis
passu 12 solutis, sed memor interim
nostri verecundo latentem
60barbiton ingemina sub antro.