previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nvtr.
255Moderare, alumna, mentis effrenae impetus,
animos coerce, dignam ob hoc vita reor
quod esse temet autumas dignam nece.

Ph.
Decreta mors est: quaeritur fati genus.
[p. 166] laqueone vitam finiam an ferro incubem?
260an missa praeceps arce Palladia cadam?

Nvtr.
Sic te senectus nostra praecipiti sinat
perire leto? siste furibundum impetum.
haud quisquam ad vitam facile revocari potest

Ph.
Prohibere nulla ratio periturum potest:
ubi qui mori constituit et debet mori.
proin castitatis vindicem armemus manum.

Nvtr.
Solamen annis unicum fessis, era,
si tam protervus incubat menti furor,
contemne famamfama vix vero favet,
270peius merenti melior et peior bono.
temptemus animum tristem et intractabilem.
meus iste labor est aggredi iuvenem ferum
mentemque saevam flectere immitis viri.

Chorus Cressae
Diva non miti generata ponto,
275quam vocat matrem geminus Cupido,
impotens flammis simul et sagittis
iste lascivus puer et renidens
tela quam certo moderatur arcu!
labitur totas furor in medullas
280igne furtivo populante venas.
non habet latam data plaga frontem,
sed vorat tectas penitus medullas,
nulla pax isti puero: per orbem
spargit effusas agilis sagittas;
285quaeque nascentem videt ora solem,
[p. 167] quaeque ad Hesperiae iacet ora metas,
si qua ferventi subiecta cancro,
si qua Parrbasiae glacialis ursae
semper errantes patitur colonos,
290novit hos aestus, iuvenum feroces
concitat flammas senibusque fessis
rursus extinctos revocat calores,
virginum ignoto ferit igne pectus
et iubet caelo superos relicto
295vultibus falsis habitare terras.
Thessali Phoebus pecoris magister
egit armentum positoque plectro
impari tauros calamo vocavit,
induit formas quotiens minores
300ipse qui caelum nebulasque ducit:
Candidas ales modo movit alas,
dulcior vocem moriente cygno ;
fronte nunc torva petulans iuvencus
virginum stravit sua terga ludo,
305perque fraternos nova regna fluctus
ungula lentos imitante remos
* pectore adverso domuit profundum,
pro sua vector timidus rapina,
arsit obscuri dea clara mundi
310nocte deserta nitidosque fratri
tradidit currus aliter regendos:
ille nocturnas agitare bigas
discit et gyro breviore flecti,
dum tremunt axes graviore curru;
nec suum tempus tenuere nectes
[p. 168] 315et dies tardo remeavit ortu.
natus Alcmena posuit pharetras
et minax vasti spolium leonis,
passus aptari digitis zmaragdos
320et^dari legem rudibus capillis;
crura distincto religavit auro.
luteo plantas cohibente socco;
et manu, clavam modo qua gerebat,
fila deduxit properante fuso:
325Vidit Persis ditique ferox
Lydia regno
deiecta feri terga leonis
umerisque, quibus sederat alti
regia caeli,
330tenuem Tyrio stamine pallam.
sacer est ignis (credite laesis)
nimiumque potens, qua terra salo
cingitur alto quaque per ipsum
candida mundum sidera currunt:
haec regna tenet puer immitis,
335spicula cuius sentit in imis
pervius undis rex Nereidum
flammamque nequit relevare mari.
ignes sentit genus aligerum;
Venere instinctus suscipit audax
340grege pro toto bella iuvencus;
si coniugio timuere suo,
poscunt timidi proelia cervi.
Poeni quatiunt colla leones
[p. 169] cum movit Amor.
et mugitu dant concepti
signa furoris.
tunc virgatas India tigres
345decolor horret;
tunc vulnificos acuit dentes
aper et toto est spumeus ore;
350tum silva gemit murmure saevo.
amat insani belua ponti
Lucaeque boves: vindicat omnes
natura, sibi nihil immune est,
odiumque perit, cum iussit Amor:
355veteres cedunt ignibus irae.
quid plura canam?
vincit saevas cura novercas.
altrix, profare quid feras; quonam in loco est
regina? saevis ecquis- est flammis modus?.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: