previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Caesar ut Hesperio vidit satis arva natare
Sanguine, parcendum ferro manibusque suorum
730Iam ratus, ut viles animas perituraque frustra
Agmina permisit vitae. Sed castra fugatos
Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem,
Protinus hostili statuit succedere vallo,
Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror,
735Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis
Hoc foret imperium. Non magno hortamine miles
In praedam ducendus erat: Victoria nobis
Plena, viri, dixit: superest pro sanguine merces,
Quam monstrare meum est: neque enim donare vocabo,
740Quod sibi quisque dabit. Cunctis en plena metallis
Castra patent: raptum Hesperiis e gentibus aurum
Hic iacet, Eoasque premunt tentoria gazas.
Tot regum fortuna simul Magnique coacta
Exspectat dominos: propera praecedere, miles,
745Quos sequeris: quascumque tuas Pharsalia fecit,
A victis rapiantur opes. Nec plura locutus,
Impulit amentes aurique cupidine caecos,
Ire super gladios supraque cadavera patrum,
Et caesos calcare duces. Quae fossa, quis agger
750Sustineat pretium belli scelerumque petentes!
Scire volant, quanta fuerint mercede nocentes.
Invenere quidem spoliato plurima mundo
Bellorum in sumtus congestae pondera massae:
Sed non implevit cupientes omnia mentes.
755Quidquid fodit Iber, quidquid Tagus extulit auri,
Quod legit dives summis Arimaspus arenis
Ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
Cum sibi Tarpeias victor desponderit arces,
Cum spe Romanae promiserit omnia praedae:
760Decipitur, quod castra rapit. Capit impia plebes
Cespite patricio somnos: vacuumque cubile
Regibus infandus miles premit: inque parentum,
Inque toris fratrum posuerunt membra nocentes:
Quos agitat vesana quies, somnique furentes:
765Thessalicam miseri versant in pectore pugnam.
Invigilat cunctis saevum scelus, armaque tota
Mente agitant, caputoque manus absente moventur,
Ingemuisse putes campos, terramque nocentem
Inspirasse animas, iniectumque aera totum
770Manibus, et superam Stygia formidine noctem.
Exigit a miseris tristes victoria poenas,
Sibilaque et flammas infert sopor: umbra peremti
Civis adest: sua quemque premit terroris imago.
Ille senum vultus, iuvenum videt ille figuras:
775Hunc agitant totis fraterna cadavera somnis:
Pectore in hoc pater est: omnes in Caesare manes.
Haud alios, nondum Scythica purgatus in ara,
Eumenidum vidit vultus Pelopeius Orestes:
Nec magis adtonitos animi sensere tumultus,
780Cum fureret, Pentheus, aut cum desisset, Agave.
Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit,
Aut ultrix visura dies, stringente senatu,
Illa nocte premunt: hunc infera monstra flagellant.
Heu quantum poenae misero mens conscia donat,
785Quod Styga, quod manes, ingestaque Tartara somnis
Pompeio vivente videt! Tamen omnia passo
Postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
Nulla loci facies revocat feralibus arvis
Haerentes oculos. Cernit propulsa cruore
790Flumina, et excelsos cumulis aequantia colles
Corpora, depressos in tabem spectat acervos,
Et Magni numerat populos: epulisque paratur
Ille locus, vultus ex quo faciesque iacentum
Agnoscat. Iuvat Emathiam non cernere terram,
795Et lustrare oculis campos sub clade latentes:
Fortunam superosque suos in sanguine cernit.
Ac ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
Invidet igne rogi miseris, coeloque nocenti
Ingerit Emathiam. Non illum Poenus humator
800Consulis, et Libyca succensae lampade Cannae
Compellunt, hominum ritus ut servet in hostes:
Sed meminit, nondum satiata caedibus ira,
Cives esse suos. Petimus non singula busta,
Discretosque rogos: unum da gentibus ignem:
805Non interpositis urantur corpora flammis.
Aut, generi si poena iuvat, nemus exstrue Pindi:
Erige congestas Oetaeo robore silvas,
Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.
Nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat,
810An rogus, haud refert: placido natura receptat
Cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
Hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
Uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
Communis mundo superest rogus, ossibus astra
815Mixturus. Quocumque tuam Fortuna vocabit,
Hae quoque eunt animae. Non altius ibis in auras,
Non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
Libera Fortunae mors est: capit omnia tellus
Quae genuit: coelo tegitur, qui non habet urnam.
820Tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,
Quid fugis hanc cladem? quid olentes deseris agros?
Has trahe, Caesar, aquas: hoc, si potes, utere coelo.
Sed tibi tabentes populi Pharsalica rura
Eripiunt, camposque tenent victore fugato.
825Non solum Haemonii, funesta ad pabula belli
Bistonii venere lupi, tabemque cruentae
Caedis odorati Pholoen liquere leones.
Tunc ursi latebras, obscoeni tecta domosque
Deseruere canes, et quidquid nare sagaci
830Aera non sanum motumque cadavere sensit.
Iamque diu volucres civilia castra secutae
Conveniunt. Vos, quae Nilo mutare soletis
Threicias hiemes, ad mollem serius austrum
Istis, aves. Numquam tanto se vulture coelum
835Induit, aut plures presserunt aera pennae.
Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta
Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
Saepe super vultus victoris et impia signa
Aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes,
840Membraque deiecit iam lassis unguibus ales.
Sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa,
Inque feras discerptus abit: non intima curant
Viscera, nec totas avidae sorbere medullas:
Degustant artus. Latiae pars maxima turbae
845Fastidita iacet; quam sol nimbique diesque
Longior Emathiis resolutam miscuit arvis.
Thessalia, infelix, quo tanto crimine, tellus,
Laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
Tot scelerum fatis premerent? Quod sufficit aevum,
850Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?
Quae seges infecta surget non decolor herba?
Quo non Romanos violabis vomere manes?
Ante novae venient acies, scelerique secundo
Praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
865Omnia maiorum vertamus busta licebit,
Et stantes tumulos, et qui radice vetusta
Effudere suas, victis compagibus, urnas:
Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur,
Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
860Nullus ab Emathio religasset litore funem
Navita, nec terram quisquam movisset arator,
Romani bustum populi: fugerentque coloni
Umbrarum campos: gregibus dumeta carerent:
Nullusque auderet pecori permittere pastor
865Vellere surgentem de nostris ossibus herbam;
Ac, velut impatiens hominum vel solis iniqui
Limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres,
Si non prima nefas belli, sed sola, tulisses.
O superi, liceat terras odisse nocentes.
870Quid totum premitis, quid totum solvitis orbem?
Hesperiae clades, et flebilis unda Pachyni,
Et Mutina, et Leucas puros fecere Philippos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: