previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iamque et praecipites superaverat Anxuris arces,
85Et qua Pontinas via dividit uda paludes,
Qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae;
Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam:
Excelsa de rupe procul iam prospicit Urbem,
Arctoi toto non visam tempore belli:
90Miraturque suae, sic fatus, moenia Romae:
Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
Deseruere viri! Pro qua pugnabitur urbe?
Di melius, quod non Latias Eous in oras
Nunc furor incubuit, nec iuncto Sarmata velox
95Pannonio, Dacisque Getes admixtus: habenti
Tam pavidum tibi, Roma, ducem Fortuna pepercit,
Quod bellum civile fuit. Sic fatur, et urbem
Adtonitam terrore subit. Namque ignibus atris
Creditur, ut captae, rapturus moenia Romae,
100Sparsurusque deos. Fuit haec mensura timoris:
Velle putant, quaecumque potest. Non omina festa,
Non fictas laeto voces simulare tumultu:
Vix odisse vacat Phoebea palatia complet
Turba Patrum, nullo cogendi iure senatus,
105E latebris educta suis. Non consule sacrae
Fulserunt sedes: non proxima lege potestas
Praetor adest: vacuaeque loco cessere curules,
Omnia Caesar erat. Privatae curia vocis
Testis adest. Sedere Patres censere parati,
110Si regnum, si templa sibi, iugulumque senatus,
Exsiliumque petat. Melius, quod plura iubere
Erubuit, quam Roma pati. Tamen exit in iram,
Viribus an possent obsistere iura, per unam
Libertas experta virum: pugnaxque Metellus
115Ut videt ingenti Saturnia templa revelli
Mole, rapit gressus, et Caesaris agmina rumpens,
Ante fores nondum reseratae constitit aedis.
(Usque adeo solus ferrum mortemque timere
Auri nescit amor. Pereunt discrimine nullo
120Amissae leges: sed, pars vilissima rerum,
Certamen movistis, opes) prohibensque rapina
Victorem, clara testatur voce Tribunus:
Non nisi per nostrum vobis percussa patebunt
Templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro
125Sparsas, raptor, opes. Certe violata potestas
Invenit ista deos: Crassumque in bella secutae
Saeva tribunitiae voverunt proelia dirae.
Detege iam ferrum: neque enim tibi turba verenda est,
Spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.
130Non feret e nostro sceleratus praemia miles:
Sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
Bellum Caesar habes. His magnam victor in iram
Vocibus accensus: Vanam spem mortis honestae
135Concipis: haud, inquit, iugulo se polluet isto
Nostra, Metelle, manus. Dignum te Caesaris ira
Nullus honos faciet. Te vindice tuta relicta est
Libertas? Non usque adeo permiscuit imis
Longus summa dies, ut non, si voce Metelli
140Servantur leges, malint a Caesare tolli.
Dixerat, et, nondum foribus cedente tribuno,
Aerior ira subit: saevos circumspicit enses,
Oblitus simulare togam. Tum Cotta Metellum
Compulit audaci nimium desistere coepto.
145Libertas, inquit, populi, quem regna coercent,
Libertate perit; cuius servaveris umbram,
Si, quidquid iubeare, velis. Tot rebus iniquis
Paruimus victi: venia est haec sola pudoris,
Degenerisque metus, nil iam potuisse negari.
150Ocius avertat diri mala semina belli.
Damna movent populos, si quos sua iura tuentur.
Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas.
Protinus abducto patuerunt templa Metello.
Tunc rupes Tarpeia sonat, magnoque reclusas
155Testatur stridore fores; tunc conditus imo
Eruitur templo, multis intactus ab annis,
Romani census populi, quem Punica bella,
Quem dederat Perses, quem victi praeda Philippi:
Quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit,
160Quo te Fabricius regi non vendidit auro,
Quidquid parcorum mores servastis avorum,
Quod dites Asiae populi misere tributum,
Victorique dedit Minoia Creta Metello,
Quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro.
165Tunc orientis opes, captorumque ultima regum
Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis
Egeritur: tristi spoliantur templa rapina;
Pauperiorque fuit tunc primum Caesare Roma.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: