previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, ita disseruit. “difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus, qui ab eo dissentimus, fecit: [2] agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit, ut, qui ab se dissentiret, adversus Romanos dicere videretur. [3] ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret aut regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat, quae occulte facta sunt. [4] divinat etiam, quae futura fuerint, si Philippus vixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid cogitent Romani. [5] nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec, quid Philippus, si vixisset, facturus fuerit, ad haec, quae palam geruntur, [6] [p. 48] consilia nostra accommodare oportet. ac scimus Persea regno accepto 1regem a populo Romano appellatum; audimus legatos Romanos venisse ad regem et eos benigne exceptos. [7] haec omnia pacis equidem signa esse iudico, non belli, nec Romanos offendi posse, si, ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non video. [8] opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus? an infirmissimi omnium, tamquam, quos nuper subegit, Dolopes? immo contra ea vel viribus nostris, deum benignitate, vel regionis intervallo tuti. [9] sed simus aeque subiecti ac Thessali Aetolique: nihilo plus fidei auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt? [10] [p. 49] quod Aetolis, quod Thessalis, quod Epirotis, omni denique Graeciae cum Macedonibus iuris est, idem et nobis sit. cur exsecrabilis ista nobis solis velut dissertio iuris humani est? 2 fecerit aliquid Philippus, [11] cur adversus eum armatum et bellum gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates oblitterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus? [12] quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem ... cum classis Romana Cenchreis staret, [13] consul cum exercitu Elatiae esset, triduum nos in concilio fuisse consultantis, utrum Romanos an Philippum sequeremur. [14] nihil metus praesens ab Romanis sententias nostras inclinarit; fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret. [id quod] erat vetusta coniunctio cum Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita. [15] [p. 50] valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus agi; nemo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere inligemus, conscribendi est 3 auctor, [16] sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nostros quoque et nos regno arceamus, ne servis nostris aliquo fugere liceat. [17] quid hoc adversus Romana foedera est? quid rem parvam et apertam magnam et suspectam facimus? [18] quid vanos tumultus ciemus? quid ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios invisosque efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus. in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur. [19] ” cum idem huic orationi, qui litteris regis adsensi erant, adsentirentur, indignatione principum, quod quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur. [20] legati deinde postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos timebant, ne admitterentur.

1 a. u. 580.

2 a. Ch. 174.

3 a. u. 580.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.44
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: