previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
scurrantis speciem praebere, professus amicum
ut matrona meretrici dispar erit atque
discolor, infido scurrae distabit amicus,
5est huic diversum vitio vitium prope maius,
asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
dum volt libertas dici mera veraque virtus,
virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
10alter in obsequium plus aequo pronus et imi
derisor lecti sic nutum divitis horret,
sic iterat voces et verba cadentia tollit,
ut puerum saevo credas dictata magistro
reddere vel partis mimum tractare secundas.
15alter rixatur de lana saepe caprina,
propugnat nugis armatus: ‘scilicet, ut non
sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.’ [p. 370]
ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;
20Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
gloria quem supra vires et vestit et unguit,
quem tenet argenti sitis importuna famesque,
quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,
25saepe decem vitiis instructior, odit et horret,
aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
volt et ait prope vera: ‘meae (contendere noli)
stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est.
30arta decet sanum comitem toga; desine mecum
certare.’ Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
vestimenta dabat pretiosa: ‘beatus enim iam
cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
35officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.’
Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,
commissumque teges et vino tortus et ira.
nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
40nec, cum venari volet ille, poemata panges.
gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
conticuit lyra. fraternis cessisse putatur
moribus Amphion: tu cede potentis amici [p. 372]
45lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
surge et inhumanae senium depone Camenae,
cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
Romanis sollemne viris opus, utile famae
50vitaeque et membris; praesertim cum valeas et
vel cursu superare canem vel viribus aprum
possis, adde virilia quod speciosius arma
non est qui tractet; scis, quo clamore coronae
proelia sustineas campestria; denique saevam
55militiam puer et Cantabrica bella tulisti
sub duce qui templis Parthorum signa refigit
nunc et, si quid abest. Italis adiudicat armis.
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,
quamvis nil extra numerum fecisse modumque
60curas, interdum nugaris rure paterno:
partitur lintres exercitus, Actia pugna
te duce per pueros hostili more refertur;
adversarius est frater, lacus Hadria, donec
alterutrum velox Victoria fronde coronet,
65consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. [p. 374]
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto,
percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
70nec retinent patulae commissa fideliter aures,
et semel emissum volat irrevocabile verbum,
non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
intra marmoreum venerandi limen amici,
ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
75munere te parvo beet aut incommodus angat.
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem,
fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
80ut penitus notum, si temptent crimina, serves
tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
dente Theonino cum circumroditur, ecquid
ad te post paulo ventura pericula sentis?
nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
85et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
expertus metuit. tu, dum tua navis in alto est,
hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
90sedatum celeres, agilem navumque remissi;
potores bibuli media de nocte Falerni
oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
nocturnos iures te formidare tepores. [p. 376]
deme supercilio nubem: plerumque modestus
95occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges et percontabere doctos,
qua ratione queas traducere leniter aevum,
num te semper inops agitet vexetque cupido,
num pavor et rerum mediocriter utilium spes,
100virtutem doctrina paret Naturane donet,
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,
an secretum iter et fallentis semita vitae.
Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
105quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
quid sentire putas? quid credis, amice, precari?
sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam
quod superest aevi, si quid superesse volunt di;
sit bona librorum et provisae frugis in annum
110copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est orare Iovem, qui ponit et aufert,
det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo. [p. 378]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
  • Cross-references to this page (7):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BIDENTAL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CAMPESTRE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDUS LITTERA´RIUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), MIMUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAUMACHIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TOGA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: