[28] Dum Bessum persequitur, perventum erat in parvulum oppidum. Branchidae eius incolae erant: Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant.