previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas. [2] Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam 1rustici vocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinus,2et utraque cytisus. Est enim sativa et altera suae spontis. Itemque semper virens pinus, et minor ilex: nam prolixior ab omnibus improbatur. Ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur, [3] sed quia praebent plurimum mellis. Arborum 3vero sunt probatissimae, rutila atque alba ziziphus, nec minus tamarices,4tum etiam amygdalae, persicique, ac pyri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus 5ac tiliae. Solae 6ex omnibus nocentes 7 8 9 10 11 12 13 14 [p. 436] [4] taxi repudiantur. Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo 15solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,16tum puniceae 17rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci [5] deponitur, qui coloret odoretque mella.18Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae favorum ceras exuberant: ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον 19 [6] vocant. Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis 20compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) 21saporis praecipui mella reddit thymus.22Eximio deinde proximum thymbra, serpyllumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus 23ros et nostras cunila, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus tamaricis 24ac ziziphi flores, reliquaque, quae 25proposuimus, cibaria. [7] Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 [p. 438] nemorense, quod sparto atque arbuto39provenit: villaticum, quod nascitur in oleribus.40Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.

1

2

3

4

5

6

7 ut et SAac.

8 viduae ac: vide SA.

9 satureiam ac: satyram etiam S: satyratis A.

10 marinum SAac.

11 arborum SAa: arbores c.

12 tamarices edd.: amaracus SAac.

13 post lentiscus add. et odorata cedrus Aac: om. S.

14 solae A: sole ac: sola S.

15

16

17

18

19

20

21

22

23

24

25

26

27 virgineo SAac: irriguo edd.

28 sordidiora leucoia ac (in marg. A): sordido la reucolatum SA.

29 puniceae edd.: punice SAac.

30 mella ac (in marg. A): om. S.

31 σταφυλῖνον A marg.: σταφυαει non A: σταφυλει non S.

32 temporis c: temporum SAa.

33 erat numerus ac: et cnumcri SA.

34 thymus ac: thymum SA.

35 marinum SAac.

36 tamaricis edd.: amarachinia SA: amaranchini ac.

37 reliqua quae SAa: reliquaque c.

38 habetur c: habentur SAa.

39

40

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: