[9] existant. Magister autem pecoris acer, durus, 1 2 3 4 5 6 [p. 282] strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, et qui per rupes, per solitudines, per vepres facile vadat, et non, ut alterius generis pastores, sequatur, sed plerumque ut antecedat gregem. Maxime strenuum pecus est capella 7praecedens; 8subinde quae incedit,9compesci debet, ne procurrat,10sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.