previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


11 Ulcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume iis medicamentis curantur, quae supra (cap. X,2) posita ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est. Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum. Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant: iunci quadrati, murae, sandaracae, aluminis pares potiones. Aut croci, murrae, singulorum P. I; iridis, aluminis scissilis, sandaracae, singulorum P. IIII; iunci quadrati P. VIII. Aut gallae, murrae, singulorum P. I; aluminis scissilis P. II; rosae foliorum P. IIII. Quidam autem croci P. =; aluminis scissilis, murrae, singulorum P. I; sanda-[p. 256]racae P. II; iunci quadrati P. IIII miscent. Priora arida insperguntur: hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.

Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uvam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed inprimis nutris cogenda af exerceri et ambulationibus et iis operibus, quae superiores partes movent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et iis, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutricis substitit, ducenda est. Si piutita eius in os coit, vomere debet. Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum vocant, aut amarae nuces adiectae sunt; vel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, vel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, vinum, mel miscetur: neque quicquam dandum, a quo umor evocari possit. Si vero iam firmior puer est, gargari-[p. 258]zare debet is fere, quae supra (cap. X, 3, 4) conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen vel chalcities vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: