23 Antidota raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, vel per ictus, vel ubi ex alto deciderunt, vel in viscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt adversus venena, vel per morsus vel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
Unum est, quod habet lacrimae papaveris P. =; acori, malabathri P. V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. II; anesi P. III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. IIII; petroselini P. IIII = (vel folii P. V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. V =; styracis P. V - murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. VI; castorei P. VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, dulcis radicis P. VIII = -; quae vel melle vel passo excipiuntur.
Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. = =; piperis albi P. = -; floris iunci rotundi P. II; [p. 56] cinnamomi P. III; casiae nigrae P. IIII; croci Cilici P. IIII = -; murrae, quam stacten nominant, P. V; nardi Indidi P. V = -. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione vini diluitur.
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur adversus venenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. = = -; acroi P. V; hyperici, cummi, sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. II; anesi P. III; nardi Gallici, gentianae eradj, aridorum rosae foliorum, singulorum P. IIII; papaveris lacrimae, petroselini, singulorum P. IIII = -; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. V =; styracis P. V = -; castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. VI =; nardi, opobalsami, singulorum P. VI = -; thlaspis P. VI = -; radicis Ponticae P. VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. VII = -. Haec contrita melle excipiuntur, et adversus venenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex vino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum vel quod Aegyptiae fabae vel quod ervi magnitudinem impleat, satis est.