previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1 Hactenus reperiuntur ea genera morborum, quae in totis corporibus ita sunt, ut is certae sedes adsignari non possint: nunc de iis dicam, quae sunt in partibus. Facilius autem omnium interiorum morbi curationesque in notitiam venient, si prius eorum sedes breviter ostendero.

Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo palatoque terminantur, sed etiam quatenus oculis nostris exposita sunt. In dextra sinistraque circa guttur venae grandes, quae sphagitides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas vocant, sursum procedentes ultra aures feruntur. At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.

Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur; illa spiritum, hic cibum recipit. Quibus cum diversae viae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis faucibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potionemque adsu-[p. 356]mimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone committitur.

Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ibi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur. Huic cor adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma situm; duosque quasi ventriculos habet. At sub corde atque pulmone traversum ex valida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit; idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus; a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque discernit. Haec viscera proxuma sed infra tamen posita dextra sinistraque sunt.

Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum; quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quattuor fibras dividitur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima [p. 358] parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes vero diversi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis super conteguntur.

Ac viscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervosus: a septima spinae vertebra incipit, circa praecordia cum ventriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transversum esse supra (Section: 4) posui.

Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur. Hanc iuncturam πυλωρόν Graeci vocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.

Ab ea ieiunium intestinum incipit, non ita inplicitum; cui tale vocabulum est, qui numquam quod accepit, continet, sed protinus in inferiores partes transmittit.

Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer inplicitum: orbes vero eius per membranulas singuli cum interioribus conectuntur; qui in dexteriorem partem conversi et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.

Deinde id intestinum cum crassiore altero transverso committitur; quod a dextra parte incipiens, [p. 360] in sinisteriorem pervium et longum est, in dexteriorem non est, ideoque caecum nominatur.

At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum; deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus iungitur, atque hinc dextra recurvatum in imo derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nominatur.

Contegit vero universa haec omentum, ex inferiore parte leve et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur, quae sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.

At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur: ureteras Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.

Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. Ipsa soluta atque liberior est, aliter in viris atque in feminis posita: nam in viris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata: in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa ab ipsa vulva sustinetur.

Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a cervice huius descendit ad colem: in feminis brevius et plenius super vulvae cervicem se ostendit. Vulva autem in virginibus quidem admodum exigua est; in mulieribus vero, nisi ubi gravidae[p. 362] sunt, non multo maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recte tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur; deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas et pubem imo ventre posita sunt. A quibus ac pube abdomen sursum versus ad praecordia pervenit: ab exteriore parte evidenti cute, ab interiore levi membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos autem a Graecis nominatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (38 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: