previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4 Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum vero diversa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Id votum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et voluptas solet. Qua vero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.

Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiem, quae laedere videbatur, ducendo saepius alvum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; alvum non totiens sed fere tamen in omni morbo eius uti professus est: convellendas enim vires aegri putavit luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret. Quo magis [p. 232] falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis vero tortoris vicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et alvum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est. Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime ... conclavi debet. Quod ad sitim vero somnumque pertinet, moderandum est, ut vigilet interdiu. Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur; os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamvis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere. Ac pro quidem sic tenendus est.

Optimum vero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse vel in Asia vel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibum destinabat. At Themison nuper, non [p. 234] quando cepisset febris, sed quando desisset, aut certe levata esset, considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim; si accesserat, ubi ea vel desierat, vel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinaverat, cibum dabat. Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest. Ex morbo, qui plus virium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte videtur. Maturius etiam puero quam iuveni, aestate quam hieme dari debet. Unum illud est, quod semper, quod ubique servandum est, ut aegri vires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem vereri coeperit, cibo subveniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque supervacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat. Idque apud Erasistratumque invenio; qui quamvis parum docuit, quando venter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse visenda et tum cibum dandum, cum corpori [p. 236] deberetur, satis ostendit, dum vires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non militum ab aegro recedit. Sed qui quaestui serviunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies vel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro vident: ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est visurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consuevit.

Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, κρίσμουςnominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et vicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et vicensimo daretur. Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi levioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio dei febris desisset recidivam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, iis vel maius vel minus periculum[p. 238] esse dixit. Interdum enim peiores dies pars fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque gravior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam vim esse antiqui fatebantur. Qui cum octavum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octavum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo. Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse gravissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et gravior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, [p. 240]septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conservavit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.

Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene nevae conquieverunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinate quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente. In quo vanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur. Neque tamen verum est, quod Themisoni videbatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breve tempus non praestet, satius est principia[p. 242] cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est; si breve, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco vero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.

Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quod aegris iucundius insidat si interdum non vacat. Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamvis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita servandum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: