previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


23 Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis vel maior nominatur. Homo subito conci-[p. 334]dit, ex ore spumae moventur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius viros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et vitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in pullis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione autem nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur. Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est ducere alvum, vel nigro veratro purgare, vel utrumque facere, si vires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare. Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, convenit, sed media materia: nam et viribus opus est et cruditates cavendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, vomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.

[p. 336] Ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et invicem alterum quemque, eadem hora cibi servata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti vim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus est, protinus eo fratre victus adhibito, qui supra (Section: 3, 4)conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum vel sanguinis missione vel ductione alvi vel nigro veratro, sicut praeceptum est (Section: 3). Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi (Section: 3), nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra (Section: 3) scripta sunt, adiectis. Ubi mane experrectus est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido vehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; urbs ante noctem ambulatione utatur; iterum vehementer perfricetur, sic ut neque venter neque [p. 338]caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo veteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum vero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium incidire et cucurbitulas admovere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa vertebra cum caput committitur, adurere duobus locis, ut per se perniciosus umor evadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id tantum utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra (Section: 3) conprehensi sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent excepimus (Section: 3).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus English (W. G. Spencer, 1971)
load focus Latin (Charles Victor Daremberg, 1891)
load focus Latin (Friedrich Marx, 1915)
hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: