1. Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se virtus sine fortuna ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. illud sine dubio: neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore. [2] nam quod multi voluerunt paucique potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta oppressam tyrannis e servitute in libertatem vindicaret. [3] sed nescio quo modo, cum eum nemo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt. primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc: quae ille universa naturali quodam bono fecit lucri. [4] sed illa tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res a consilio ad vices rerum virtutemque pugnantium. itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima vero fortuna vindicat seque his plus valuisse vere potest praedicare. [5] verum illud magnificentissimum factum proprium est Thrasybuli. nam cum triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent Athenas, plurimos cives, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se divisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit.