[5] dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc sequor, quonam? cum illo non; ad quem cum essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo nihil scimus.