[2] multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras exspectabam.