subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere; illum vero qui nondum habitus est, quem illa βοῶπις, cum e Solonio redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse mihi esse iucundius. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis putissimis orationibus gratiam rettulerit. quarum exspecta divinam παλινῳδίαν. etenim quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare. non enim poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. sin autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi. verum tamen invehatur. festive, mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica est conversus citius omnino quam potuit; †id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.