[4] nunc reus erat apud Crassum Divitem Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus. quod si impetrasset, iudicia fore videbantur. ea nos, utpote qui nihil contemnere soleremus, non contemnabamus sed non pertimescebamus. hominum quidem summa erga nos studia significabantur; sed prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. modo caedem timueramus †que oratio fortissimi senis, Q. Considi, discusserat ea inquam cotidie timere potueramus†, subito exorta est. quid quaeris? nihil me infortunatius, nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum †hoc† tempore. nos tamen in his miseriis erecto animo et minime perturbato sumus honestissimeque et dignitatem nostram magna cura tuemur.