[2] misit ad me Caecinam quendam Volaterranum familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. consultabat utrum Romam cum ciↃ ciↃ ciↃ veteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt. quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere. equidem suasi ut Romam pergeret. videtur enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o Brute, ubi es? quantam εὐκαιρίαν amittis! non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore. nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an Arpinum (ἀσφάλειαν habet is locus) fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc igitur explica. numquam in maiore ἀπορίᾳ fui.