[5] multo haec inquam nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola sententia praesidium non desideravit. defertur res ad senatum. gravissime ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus. responsurum hominem nemo arbitrabatur. “ ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι—
ὅππως δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε.
” nosti Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum et eum ex ludo gladiatorio confecit totum negotium; arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit. iam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum xxv iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam perdere omnia. XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commoverit. quorum Catulus cum vidisset quendam, “quid vos” inquit “praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur timebatis?”