“Memini,” inquiet ille; “sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ila est, ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum.”
13. Vides in hac tota disceptatione non illud dici: “Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam,” sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum.