Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[301]
hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset
in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus
est: et1 quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem,
qui annis decem maiores erant,2 excellente tum Crasso et
Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi
gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in
nullo3 cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus
esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et
commentata et scripta et nullo referente omnia omnium4
adversariorum dicta meminisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.