[59]
sed quaestiones urgent Milonem,
quae sunt habitae nunc in atrio libertatis. quibusnam de
servis? 'rogas? de P. Clodi.' quis1 eos postulavit?
'Appius.' quis produxit? 'Appius.' Vnde? 'ab Appio.'
di boni! quid potest agi severius2? proxime deos3 Clodius
accessit4, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius
de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur. sed
tamen maiores nostri in dominum5 quaeri noluerunt, non
quia non6 posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum7
et dominis8 morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris
cum quaeritur, verum inveniri potest?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 qui H
2 severius de servis nulla lege (om. lege Tδ) quaestio est in dominum nisi incesti (ita ςHb2: de incestu ET: de interitu ab1) ut fuit in Coldium add. codd., del. Heumann
3 in deos E
5 dominum HE: dominum de servo Tδ
6 quia non Hδ: quin non ET: quin Halm possit ς
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.