[33]
an
vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe
versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato
civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges
nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae,
fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? exhibe1,
exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum
quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis
turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse2, ut praeclarum
videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad
aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret,
deferre posses
3.
et aspexit me illis quidem4 oculis quibus
tum solebat cum omnibus omnia minabatur. movet me
quippe lumen curiae!
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 exhibe, exhibe E: alterum exhibe post Clodi hab. Tδ
3 posses duo fragmenta a Quintil. ix. 2. 54 et a Schol. Bob. p. 346. 14 servata: An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule ? De nostrum omnium—non audeo totum dicere Quintil. et de nostrorum omnium, non audeo totum dicere. Videte quid ea vitii lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam reprehensio est [Schol.] primus conglutinavit Garatoni, huc inseruit Peyron : eadem non ex hac oratione, sed ex ea 'quae habita est pro Milone atque per ταχυγράφους excepta)' sumpta esse testatur Scholiasta, admonuit Rau, demonstravit Gaumitz
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.