Palaestra
Núnc id est cum ómnium cópiarum átque opum,
aúxili, praésidi víduitas nós tenet.
núlla nunc spéculast quaé salutem áfferat,
néc quam in partem íngredi pérsequamur
5scímus: tanto ín metu núnc sumus ambae,
tánta importúnitas tántaque iniúria
fácta in nos ést modo hic íntus ab nóstro ero,
quí scelestús sacerdótem anum praécipes
réppulit própulit pérquam indignís modis
10nósque ab signo íntimo ví deripuít sua.
séd nunc sese út ferunt rés fortunaéque nostrae,
pár moriri ést. neque est mélius morte ín malis,
rébus miserís.
Trach.
Quid est? quae íllaec orátiost?
césso ego has cónsolari? heús, Palaestra,
Ampelisca
Óbsecro, quis est qui vocat?
Trach.
Tace ac bóno animo es.
mé vide.
Pal.
Sí modo id líceat, vis ne ópprimat,
quaé vis vim mi áfferam ipsa ádigit.
Tr.
Ah, désine, nímis inepta es.
Pal.
20Desíste dictis núnciam miserám me consolári;
nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
Amp.
Certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me.
sed muliebri animo sum tamen: miserae quom venit in mentem
mihi mortis, metus membra occupat. edepol ... hunc acerbum.
P.
Nam, obsecro, unde ánimus mi invenitur?
Trach.
Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara.
Amp.
Quid istaec ara
prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus
Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae?
Trach.
Sedete hic modo, ego hinc vós tamen tutabor. aram habete hanc
30vobis pro castris, moenia hinc égo vos defensabo;
praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
Pal.
Tibi auscultamus et, Venús alma, ambae te obsecramus,
aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae,
in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
35illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi,
fac ut ulciscare nosque ut hanc tua páce aram obsidere
patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas,
si quippiamst, minus quód bene esse lautum tu arbitrare.
Trach.
40Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;
ignoscere his te convenit: metus has id ut fáciant subigit.
te ex concha natam esse autumant, cave tu hárum conchas spernas.
sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis.