This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
quid nunc acturu's, postquam erili filio
largitu's dictis dapsilis? ubi sunt ea?
quoi neque paratast gutta certi consili,
5neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio.
neque exordiri primum unde occipias habes,
neque ad détexundam telam certos terminos.
sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
10facit illud veri simile, quod mendacium est,
nunc ego poeta fiam: viginti minas,
quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.
atque ego me iam pridem huic daturum dixeram
et volui inicere tragulam in nostrum senem;
15verum is nescio quo pacto praesensit prius.
sed comprimundast vox mihi atque oratio:
erum eccum video húc Simonem una simul
cum suo vicino Calliphone incedere.
ex hoc sepulcro vetere viginti minas
20effodiam ego hodie, quas dem erili filio.
nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.