previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,
quae tibi res animos in me facit, improbe? curve
casibus insultas, quos potes ipse pati?
5nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
numen, et exosae verba superba deae.
Exigit 1 a dignis 2 ultrix Rhamnusia poenas:
10inposito calcas quid 3 mea fata pede?
vidi ego naufragium qui risit 4 in aequora 5 mergi,
etnumquamdixiiustior unda fuit.’
vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
nunc mendicato pascitur ipse cibo.
15passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
et manet in nullo certa tenaxque loco,
sed modo laeta venit, 6 vultus modo sumit acerbos,
et tantum constans in levitate sua est.
nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
20flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
neve tamen tota capias fera gaudia mente,
non est placandi spes mihi nulla dei,
vel quia peccavi citra scelus, utque pudore
non caret, invidia sic mea culpa caret,
25vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
illo, cui paret, mitius orbis habet.
scilicet ut non est per vim superabilis ulli,
molle cor ad timidas sic habet ille preces, [p. 242]
exemploque deum, quibus accessurus et ipse est,
30cum poenae venia plura roganda 7 dabit. 8
si numeres anno soles et nubila toto,
invenies nitidum saepius esse diem.
ergo ne nimium nostra laetere ruina,
restitui quondam me quoque posse puta:
35posse puta fieri lenito principe vultus
ut videas media tristis in urbe meos,
utque ego te videam causa graviore fugatum,
haec sunt a primis proxima vota meis.

1 exigis vel exiget

2 at dignes

3 qui

4 naufragiumque viros et corr. Mencken

5 aequore

6 manet: venit Heinsius

7 regenda

8 petam: dabit Faber

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (16 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: