previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,
qui mihi confugiam, qui mihi portus eras,
tu quoque suscepti curam dimittis amici,
officiique pium tam cito ponis onus?
5sarcina sum, fateor, quam si non 1 tempore nostro 2
depositurus eras, non subeunda fuit.
fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?
ne fuge, neve tua sit minor arte fides.
numquid Achilleos inter fera proelia fidi
10deseruit levitas Automedontis equos?
quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
promissam medicae non tulit artis opem.
turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
15nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc
me pariter serva iudiciumque tuum,
si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
mutarunt subito crimina nostra fidem,
spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
20quod cupio, membris exeat ante meis,
quam tua delicto stringantur pectora nostro,
et videar merito vilior esse tibi.
non adeo toti fatis urguemur iniquis,
ut mea sit longis mens quoque mota malis.
25finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
dixisse in Pyladen improba verba putas?
nec procul a vero est quin et 3 pulsarit amicum:
mansit in officiis non minus ille suis. [p. 234]
hoc est cum miseris solum commune beatis,
30ambobus tribui quod solet obsequium :
ceditur et caecis et quos praetexta verendos
virgaque cum verbis imperiosa facit,
si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
non habet in nobis ullius ira locum.
35elige nostrorum minimum minimumque laborum,4
isto, quod reris, 5 grandius illud erit.
quam multa madidae celantur harundine fossae,
florida quam multas Hybla tuetur apes,
quam multae gracili terrena sub horrea ferre
40limite formicae grana reperta solent,
tam me circumstat 6 densorum turba malorum.
crede mihi, vero est nostra querella minor.
his qui contentus non est,
in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.
45intempestivos igitur compesce tumores,7
vela nec in medio desere nostra mari.

1 quamvis sine

2 nostro duro

3 quod non: quin et ς

4 malorum

5 illo quo quereris

6 circumdat (circumdant): circumstant ς

7 timores corr. ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: