previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,
inficit et nigras alba senecta comas,
iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,
iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
5nunc erat, ut posito deberem fine laborum
vivere, me nullo 1 sollicitante metu,
quaeque meae semper placuerunt otia menti
carpere et in studiis molliter esse meis,
et parvam celebrare domum veteresque Penates
10et quae nunc domino rura paterna carent,
inque sinu dominae carisque sodalibus inque
securus patria consenuisse mea.
haec mea sic quondam peragi speraverat aetas:
hos ego sic annos ponere dignus eram.
15non ita dis visum est, qui me terraque marique
actum 2 Sarmaticis exposuere locis. [p. 192]
in cava ducuntur quassae navalia puppes,
ne temere in mediis dissoluantur aquis.
ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus, 3
20languidus in pratis gramina carpit equus,
miles ubi emeritis non est satis utilis annis,
ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares,
sic igitur, tarda vires minuente senecta,
me quoque donari iam rude tempus erat.
25tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,
nec siccam Getico fonte levare sitim,
sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,
nunc hominum visu rursus et urbe frui.
sic animo quondam non divinante futura
30optabam placide vivere posse senex.
fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
mollia praebuerint, posteriora gravant.
iamque decem lustris omni sine labe peractis,
parte premor vitae deteriore meae,
35nec procul a metis, quas paene tenere videbar,
curriculo gravis est facta ruina meo.
ergo illum demens in me saevire coegi,
mitius inmensus quo nihil orbis habet?
ipsaque delictis victa est clementia nostris,
40nec tamen errori vita negata meo est?
vita procul patria peragenda sub axe Boreo,
qua maris Euxini terra sinistra iacet.
hoc mihi si Delphi 4 Dodonaque diceret ipsa,
esse videretur vanus uterque locus. [p. 194]
45nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,
ut maneat rapido firmius igne Iovis;
nil ita sublime est supraque pericula tendit
non sit ut inferius suppositumque deo.
nam quamquam vitio pars est contracta malorum,
50plus tamen exitii numinis ira dedit.
at vos admoniti nostris quoque casibus este,
aequantem superos emeruisse virum.

1 cum nullo

2 iactum

3 ademptus vel adeptas

4 delphis vel delphos corr. Scaliger

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (22 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: