O qui, nominibus cum sis generosus avorum,
exsuperas morum nobilitate genus,
cuius inest animo patrii candoris imago,
non careat nervis 1 candor ut iste suis,
5cuius in ingenio est patriae facundia linguae,
qua prior in Latio non fuit ulla foro—
quod minime volui, positis pro nomine signis
dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.
nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt
10si, quod es, appares, culpa soluta mea est.
nec tamen officium nostro tibi carmine factum
principe tam iusto posse nocere puto.
ipse pater patriae—quid enim est civilius illo?-
sustinet in nostro carmine saepe legi, [p. 178]
15nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,
et de communi pars quoque nostra bono est.
Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,
seque celebrari quolibet ore sinit,
causa tua exemplo superorum tuta duorum est,
20quorum hic aspicitur, creditur ille deus.
ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo :
non fuit arbitri! littera nostra tui.
nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra,
incolumis cum quo saepe locutus era.
25quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus,
invidiam, siqua est, auctor habere potest,
nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis—
hoc certe noli dissimulare—pater,
ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat
30plus etiam quam me iudice dignus eram;
deque meis illo referebat versibus ore,
in quo pars magnae nobilitatis erat.
non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,
sed prius auctori sunt data verba tuo. 2
35nec 3 data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus actis
ultima si demas, vita tuenda mea est.
hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,
si tanti senes sit tibi nota mali.
aut timor aut error nobis, prius obfuit error.
40 a! 4 sine me fati non meminisse mei;
neve retractando nondum coeuntia rumpam 5
vulnera: vix illis proderit ipsa quies,
ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne
peccato facinus consiliumque meo; [p. 180]
45idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,
nec mihi detractas possidet alter opes.
forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,
tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
50nostra verecundo vota pudore carent,
mitius exilium pauloque propinquius opto,
quique sit a saevo longius hoste locus;
quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
55frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
nec placidos portus hospita navis adit.
sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
60nec minus infida terra timetur aqua.
illi, quos audis hominum gaudere cruore,
paene sub eiusdem sideris axe iacent,
nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
caede pharetratae spargitur ara deae.
65haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
hic pro supposita virgo Pelopeïa cerva
sacra deae coluit qualiacumque suae.
quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes
70exactus Furiis venerat ipse suis,
et comes exemplum veri Phoceus amoris,
qui duo corporibus mentibus unus erant,
protinus evincti 6 tristem ducuntur ad aram,
quae stabat geminas ante cruenta fores. [p. 182]
75nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum
alter ob alterius funera maestus erat.
et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,
cinxerat et Graias barbara vitta comas,
cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi
80pro nece complexus Iphigenia dedit,
laeta deae signum crudelia sacra perosae
transtulit ex illis in meliora locis,
haec igitur regio, magni paene ultima mundi,
quam fugere homines dique, propinqua mihi est:
85aque 7 mea terra 8 prope sunt funebria sacra,
si modo Nasoni barbara terra sua est.
o utinam venti, quibus est ablatus Orestes,
placato referant et mea vela deo!