Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris,
meque reum dempto fine cruentus agas,
natus es e scopulis
et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum. [p. 142]
5quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,
restat? quidve meis cernis abesse malis?
barbara me tellus et inhospita litora Ponti
cumque suo Borea Maenalis Ursa videt.
nulla mihi cum gente fera commercia linguae:
10omnia solliciti sunt loca plena metus.
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,
cinctave montanis ut pavet agna lupis,
sic ego belligeris a gentibus undique saeptus
terreor, hoste meum paene premente latus.
15utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,
quod patria careo pignoribusque meis:
ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,
nuda parum nobis Caesaris ira mali est?
et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,
20solvat et
in mores ora diserta meos. in causa facili cuivis licet esse diserto,
et minimae vires frangere quassa valent,
subruere est arces et stantia moenia virtus:
quamlibet ignavi praecipitata premunt.
25non sum ego quod 1 fueram, quid inanem proteris umbram
quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
Hector erat tunc cum bello certabat; at idem
vinctus ad Haemonios non erat Hector equos,
me quoque, quem noras olim, non esse memento:
30ex illo superant haec simulacra viro.
quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?
parce, precor, Manes sollicitare meos!
omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,
quod magis errorem quam scelus esse putes,
35pendimus en profugi——satia tua pectora poenas
exilioque graves exiliique loco. [p. 144]
carnifici fortuna potest mea flenda videri:
et tamen est uno iudice mersa parum.
saevior es tristi Busiride, saevior illo,
40qui falsum lento terruit igne bovem,
quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,
et dictis artes conciliasse suas:
‘munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,
nec sola est operis forma probanda mei.
45aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?
hac 2 tibi, quem perdes, coniciendus erit.
protinus inclusum lentis carbonibus ure:
mugiet, et veri vox erit illa bovis.
pro quibus inventis, ut munus munere penses,
50da, precor, ingenio praemia digna meo.’
dixerat, at Phalaris ‘poenae mirande repertor,
ipse tuum praesens imbue ’ dixit ‘ opus.’
'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus
exhibuit geminos ore gemente sonos.
55quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?
ad te, quisquis is es, nostra querella redit,
utque sitim nostro possis explere cruore,
quantaque vis, avido gaudia corde feras,
tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,
60te quoque ut auditis posse dolere putem,
crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes,
Neptuni 3 minor est quam Iovis ira fuit.
ergo quicumque es, rescindere crimina noli,
deque gravi duras vulnere tolle manus;
65utque meae famam tenuent oblivia culpae,
facta cicatricem ducere nostra sine; [p. 146]
humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem
et premit, incertas ipse verere vices.
et quoniam, fieri quod numquam posse putavi,
70est tibi de rebus maxima cura meis,
non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est,
omne trahit secum Caesaris ira malum.
quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,
ipse velim poenas experiare meas.